monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XIII. In finem, Psalmus ipsi David. <<<     >>> IN PSALMUM XV. Tituli inscriptio, ipsi David.

IN PSALMUM XIV. Psalmus ipsi David. APPARAT EINBLENDEN

1 De hoc titulo nulla quaestio est. Domine, quis peregrinabitur in tabernaculo tuo? Quanquam aliquando ponatur tabernaculum etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprie accipitur tabernaculum, belli res est: unde et contubernales milites dicuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Hic sensus adiuvatur ex eo quod dictum est, quis peregrinabitur: ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus; quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Et quis requiescet in monte sancto tuo? hic fortasse iam ipsam aeternam habitationem significat, ut montem intelligamus supereminentiam charitatis Christi in vita aeterna.
2 Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam: hic proposuit, deinceps id exsequitur.
3 Qui loquitur veritatem in corde suo: nonnulli enim in labiis habent veritatem, et in corde non habent: tanquam si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, a latronibus tutus eris; et contingat ut vere non ibi latrones inveniantur, verum ille locutus est, sed non in corde suo; aliud enim putabat, et nesciens verum dixit: ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua: lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore tegitur. Nec fecit proximo suo malum: proximum omnem hominem accipi oportere notum est. Et opprobrium non accepit adversus proximum suum: id est, non libenter aut temere credidit criminatori.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. Ista perfectio est, ut nihil in hominem valeat malignus; et ut hoc sit in conspectu eius, id est, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a specie sui Creatoris aeterna et incommutabili, ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat: utique ipse Dominus. Initium autem sapientiae timor Domini : sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea quae nunc dicturus est pertinent ad incipientes.
5 Qui iurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua, sed ut est in corde verum ita proferre, et habere in ore, Est est, Non non; et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum: quae sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum: id est, perveniet ad illa maiora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non sine causa fortasse sic variata sunt, ut in superiore conclusione praeteritum tempus poneretur, in hac autem futurum: nam ibi dictum est, Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; hic autem, Non commovebitur in aeternum.